MAMMAE et Tatae

MAMMAE et Tatae
MAMMAE, et Tatae
apud Romanos, Nutrices dictaesunt, et Nutricii. Unde Inscr. Romae: Dis. M. Zetho. Corinthus. Tata, eius, et Nice. Mamma. f. V. A. I. DXVI. D. Hieron. ad Heliodorum, Nunc et Gerula quondam, iam anus; et Nutricius, secundus post naturalem pietatem pater, clamitat, morituros exspecta paulisper, et sepeli, forsitan et laxis uberum pellibus mater, aratâ rugis fronte, antiquum referens Mammae lallare congeminet. Lalla autem sollennis est naenia Nutricum, ut docet Cornutus ad Persium; Aut cur a Nutrice iussus dormire ploras? Quae infantibus ut dormiant, solent dicere saepe, Lalla, lalla, aut dormi, autlacte. Et haec cantio apud hodiernas quoque Mammas exauditur. Laur. Pignorius Comment. de Seruis. Apud Graecos similiter λάλα infantibus dicere, vel Βαυκαλᾷν, id est, cantiones infantibus sopiendis aptas, quas χαταβαυκαλήσεις, item νύννια vocabant, accinere erant solitae: Et repetitur vox naenia hoc sensu, apud Arnob. l. 7. adv. Gent. Somno occupariut possint, leves audiendae sunt naeniae. Fr. Rossaeus Archaeolgiae Atticae l. 5. c. 7. Vide quoque infra, in voce Nutrix. Dictae autem nutrices Mammae, quod mammas praeberent, Thom. Bartholinus de Puerperio Veterum. De quibus vide infra voce Uber.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • NUTRIX — a nutriendo, infantem quintô die, quousque Obstetricis durabat necessitas, ab hac, lotis manibus, suae curae committendum, olim accipere solebat; quod Athenis assô factum pane. Officium eius erat inter alia, de quibus infra, lac praebere, unde… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”